- INCLUSI, s. RECLUSI
- INCLUSI, s. RECLUSIGraece ἔγκλειςοι, dicuntur TheophaniAnn. 17. et 25. Constantini Copron. Monachi, quiaut prope vicos vel Coenobia, vel etiam in ipsis Monasteriis, in singulares cellas, ex iis non amplius exituri, vitae solitariae intuitu sese concludunt, ut liberius Deo sibique vacent: quod Monachorum genus Cassiano Collat. 18. c. 8. et Isid. in Regula c. 5. minus probatur. Ad hanc autem strictiorem vivendi rationem nemo admittebatur, nisi qui post emeritos labores et data virturum Monasticarum argumenta, probe eslent explorati, et quidem impetratâ Ep. vel Abbatis veniâ, a cuius potestate neque sic eximebantur. Imo decretum in Synodo Trullana c. 41. ut, qui clausuram hanc amplecti volunt. Monachi, ab Abbate ptimum, dein ab Ep. strictius examinentur, nec tamen statim, sed elapso post Anno includantur, hac adhibitâ lege, ut eis in posterum omnis prohibeatur regtessus, nisi id evincat utilitas communis vel alia quaevis necessitas: cuiusmodi Inclusorum egreslus, praeeunte Ep. benedictione, ob communem utilitatem factus, legitur apud Audoen. de Vita S. Eligii l. 2. c. 29. et in Chron. Fontanell. c. 11. Sed et interdum Abbates ipsos strictius hoc vitae institutum amplexos esse, sic tamen ut Monasterii interim regimen non deponerent, docet vet. Epitaphium Leoniani Abbatis, in suburbana aede S. Petri Viennae, quod descripsit C. du Fresne in Gloss. Etiam Inclusae passim Moniales, apud Scriptores occurrunt, Greg. Turon. l. 6. c. 29. V. Malmesbur. Hist. l. 3. p. 112. Alios: Aedes, ubi huiusmodi Inclusi degunt, ἐγκλείςρα in Syn. Trull. c. d. Latinis Inclusa. Inclusoria, lncluseria, Reclusorium, Clusa, Clusorium, dicitur. Unde Menard. Observ. l. 2. id olim in niote fuisse docet, ut virorum Ordinis Benedicti Monasteriis adiunctae eslent quaedam cellulae, quas Clusass. Inclusoria vocaverint, arctiori studio virtutem exercitaturis. Cella vero istiusmodi, in Ordine Inclusorum, apud Roder. in Bavaria sancta, sic describitur, Inclusa, i. e. domus Inclusi, debetesse lapidea, longitudo et latitudo in 12. pedes abeat, 3. fenestras, unam contra chorum, per quam corpus Christi accipiat, alteram in opposito, per quam victum recipiat, tertiam uned lucem habeat, quae semper debet esse clausa vitro vel cornu etc. Descripsit Inclusorum Regulam peculiarem idem Rader. et ex eo Haeften. Disq. Monastic. l. 1. tract. 8. disquis. 2.aliam habet Codex Regular. Monastic. Holstenii Tom II. p. 281. Vide omnino laud. Gloss. Auctor. Ci. Suicer. in voce Ε᾿γκλειςὴ, quâ dies sepulti Servatoris Graecis dictus est, ut et infra quaedam, ubi de Reclusis. item in voce Laura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.